monumenta.ch > Bernardus Claraevallensis > bkeCod.32.5r > 2 > sectio 476 > sectio 601 > 55
Ambrosius, De apologia David, § 54 <<<     >>> § 56

§ 55

1 iustificat dominum qui peccatum fatetur.
2 denique in euangelio habes quia publicani iustificauerunt deum baptizati baptismo Iohannis.
3 Baptista autem Iohannes baptismum fecit paenitentiae.
4 qui autem agit paenitentiam delicta non abnuit.
5 ergo quia Dauid contra se habebat semper delictum suum, utique non negabat quod et erubescebat, non negabat quod et agnoscebat.
6 non negando autem utique commissi paenitentiam gerebat erroris atque ita confitendo delictum iustificabat dominum et ipse iustificabatur a domino.
7 iustificatur enim dominus, dum eius praedicatur iustitia et ab eo nenia postulatur.
8 simul et ipse iustificat confitentem et iustificatur in sermonibus suis, sicut scriptum est: dic iniquitates tuas, ut iustificeris.